| S. Thomae aquinatis Summa theologiae |
|
«Haeresis dicitur ab eligendo [.]: et ideo haeresis et secta idem sunt. Et utrumque pertinet ad opera carnis, non quidem quantum ad ipsum actum infidelitatis respectu proximi obiecti, sed rationa causae: quae est vel appetitus finis indebiti, secundum quod oritur ex superbia vel cupiditate [.]; vel etiam aliqua phantastica illusio, quae est errandi principium, ut etiam Philosophus dicit, in IV Metaphys[icorum] . Phantasia autem quodammodo ad carnem pertinet, inquantum actus eius est cum organo corporali»:
|