Storicamente. Laboratorio di storia
Opera omnia. Editio nova innumeris pene veterum editionum mendis liberata
«Disputatio formalis, seu vera, subdistingui a nobis potest, nam duplici ex causa suscipi potest: primo ex dubitatione disputantis, ita ut res tanquam dubia in disputationem afferatur, ut per illam veritas eruatur. Alter modus est, quando de re certa, et quae pro tali habetur, disputatio suscipitur, ut apud alios veritas confirmetur vel persuadeatur. Primus modus haereticorum dici potest. Secundus vero contra haereticos, et ideo de hoc secundo nobis sermo est. Prius vero quam ad illum accedamus, supponimus de altero, disputationem de rebus fidei, ex dubitatione susceptam, intrinsece malam esse; ratio est clara, quia talis disputatio haeresim supponit, et ex haeresi procedit»: Disp. XX De remediis quibus ad confutandas vel ad extirpandas haereses et haereticos, Ecclesia sancte et iuste utitur , s. I, c. 1, in Opera omnia. Editio nova innumeris pene veterum editionum mendis liberata, ill. C. Berton, Parisiis, apud Ludovicum Vivès, bibliopolam editorem, 1856-78, XII, 1858 (orig. 1621), 493-99, 493. Cfr. anche Disp. XIX De infidelibus apostatis, seu haereticis, et imprimis de culpa eorum, haeresi, s. IV, ibid., 483, «Absolute dicendum censeo, omnem dubitationem deliberatam et pertinacem in materia fidei, et in homine christiano, esse haeresim».