Storicamente. Laboratorio di storia
S. Thomae aquinatis Summa theologiae
«Igitur qui recte fidem christianam habet sua voluntate assentit Christo in his quae vere ad eius doctrinam pertinent. A rectitudine igitur fidei christianae dupliciter aliquis potest deviare. Uno modo, quia ipsi Christo non vult assentire: et hic habet quasi malam voluntatem circa ipsum finem. Et hoc pertinet ad speciem infidelitatis paganorum et iudaeorum. Alio modo, per hoc quod intendit quidem Christo assentire, sed deficit in eligendo ea quibus Christo assentiat: quia non eligit ea quae sunt vere a Christo tradita, sed ea quae sibi propria mens suggerit. Et ideo haeresis est infidelitatis species pertinens ad eos qui fidem Christi profitentur, sed eius dogmata corrumpunt»: S. Thomae aquinatis Summa theologiae , cura et studio P. Caramello, cum textu et recensione leonina, Taurini, Marietti, 1952-62, III, 1962, II-II, q. XI De haeresi , a. 1, Utrum haeresis sit infidelitatis species , 64-65, 64.